PETAMINARTI

PETAMINARTI
PETAMINARTI
apud Salvian. de Provid. l. 3. Equidem, quia longum est dicere de omnibus Amphitheatris, scilicet odeis, lusoriis, pompis, athletis, Petaminariis, pantomimis ceterisque portentis, quae piget dicere, quia piget mala talia vel nôsse: Sed Petamenarii legendum esse, ait Salmas. Ita enim Firmicus l. 8. c. 15. ubi de Delphino oriente in octava parte Capricorni, Sed Saturni testimoniô urinator erit, cum Marte vero et Mercurio Petamenarius, Ephalmator, Petauristarius, Orciscopalarius, aut certe innutâ cursus agilitate perspicuus. Quae nomina periculosarum, sed ludicrarum simul artium, quales ostendunt ac profitentur, qui Θαυματοποιοὶ dicuntur. Nempe expressit hâc voce Firmicus eos homines, de quibus manilius ait l. 5. Et viduata volant pennis et in aere ludunt. Quod genus erat Θαυματοποιητικῆς τέχνης. Petamenarios autem dixit pro πεταμένοις, i. e. volantibus, in aere, et qui, ut Claudian. ait, de Mallii Consul. v. 319.
—— More avium sese iaculantur in auras.
Sed et Petiminarii, legi posset: Est autem petimen Servio ὕβος, seu tuber, in camelis ac tuaris Cypriis gibberibus, antiquis Romanis petumen. Unde dicti Petiminarii, qui saltu periculosô corpus vibrantes, totos plerumque se contrahunt, et gibbos faciunt, ut Petauristae, et alii huiusmodi paraboli saltores. Imo emendari debere, apud Salvian. Athletis, Mimariis, Pantomimis, pronuntiat idem Salmas. ad Solin. p. 986. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”